monumenta.ch > Ordericus Vitalis > 'versipellis' in 'Historia ecclesiastica, p3, p10, XI. Robertus Belesmensis Normannos contra Henricum regem rursus excitare conatur.'
Ordericus Vitalis, Historia ecclesiastica, LIBER UNDECIMUS., , X. Discordia inter duos fratres a quibus malignis concitatur. Henricus rex cum Roberto duce manus conserit et eum apud Tenchebraium debellat atque comprehendit. <<<     >>> XII. Buamundus, adiuvantibus Roberto de Monteforti et plurimis aliis baronibus expeditionem in imperatorem Constantinopolitanum suscipit. Mors Marci Buamundi. Antiochia a Balduino contra Sarracenos defenditur.

XI. Robertus Belesmensis Normannos contra Henricum regem rursus excitare conatur.

1  Rodbertus autem Belesmensis, frustrata spe aliter quam putaverat, nimis ingemuit, et contra regem Henricum adhuc bellare nitens, Heliam comitem expetiit. 2  Domine, inquit, comes, succurre mihi, quaeso, quia tuus homo sum, et ingentem in te fiduciam habeo. 3  Ecce nunc ope tua indigeo, quia in mundo nimia rerum praevalet confusio. 4  Ecce iunior frater in maiorem surrexit; servus in bello dominum suum superavit, et vinclis iniecit; avitam quoque illi haereditatem abstulit, sicque periurus domini sui iura sibimet subiecit. 5  Porro, naturali domino meo fidem servavi, et sicut patri fideliter parui, sic omni vita mea eius obsequar soboli. 6  Quandiu vixero, nunquam sustinebo ut in pace dominetur Normanniae, qui dominum meum, imo suum, nexuit in carcere. 7  Adhuc XXXIV firmissimas munitiones habeo, unde molestissimas infestationes invasori profecto inferre potero. 8  Auxilium duntaxat tuum imploro, ut per te possim vincto suffragari domino, ipsumque vel haeredem illius ducatui restituere Normannico. 9  His ita dictis, Helias respondit: Prudens quisque ab initio debet providere ne incipiat quod non possit, vel non debeat explere. 10  Rursus debet satagere ne velit indignum quemquam plus quam decet erigere, vel aliis in fascibus praeferre, qui se ipsum nesciat regere. 11  Nam, sicut proverbium asserit vulgare: Qui stultum contendit in sublimi sustentare, contra Deum praesumit litigare. 12  Henrico regi confoederatus sum, nec ullam in eo divortii causam reperire possum. 13  Tantum principem insipienter offendere nolo, nec te, nec alium quemlibet in tali negotio auscultare debeo. 14  Nam sensu et potentia, divitiisque praeditus est; nec aliquis, ut reor, in Occidente specialibus ei praerogativis aequiparari potest. 15  Si contra fratrem suum, ut asseris, maiorem et dominum, pugnavit, ad hoc ipsum maxima necessitas compulit, et supplicatio religiosorum, qui miserabiliter a biothanatis conculcabantur, invitavit. 16  Porro, sicut vulgus in quotidiana locutione perhibet, malum debet fieri, ut peius cesset. 17  Hoc nimirum vulgari more dico, divina tamen auctoritate non assevero. 18  Ad hoc semel a duobus pugnatum est fratribus, ut amodo cessent annui conflictus, qui quotidie tellurem inebriabant filiorum sanguinibus. 19  Nam, ex quo dux de Ierusalem rediit et ducatum Normanniae recepit, torpori et ignaviae nimis subiacuit. 20  Cuius segnitie provocati praevaricatores legis ad cuncta nefaria, clam et palam, intolerabiliter hactenus furuerunt in Normannia, eorumque incendiis et rapinis per sex annos sancta mater vexata est Ecclesia. 21  Hinc turbae pauperum pulsae sunt in exsilium regna per extera; et rebus ac praediis, quae pii barones antea dederant, spoliata sunt monachorum coenobia. 22  Nulli parcebat iniquorum violentia. 23  Timor et luctus implebant omnia. 24  Quotidie multipliciter crescente malorum nequitia, pene omnis deperibat divini cultus reverentia. 25  Longas exinde ambages protelare superfluum est. 26  Ecce videmus basilicas in pluribus Normanniae locis concrematas, dioeceses parochianis evacuatas, et urbes, villasque malitiis et aerumnis ubique repletas. 27  Nobilem itaque provinciam tu, complicesque tui coinquinastis, et iram Dei contra vosmetipsos irritastis. 28  Iusto iudicio Dei actum est quod amatori pacis et iustitiae victoria coelitus collata est, atque contraria pars penitus obruta est. 29  Contra illum nullatenus assurgere nitar, ne Deum, qui protector eius est, offendens, in me provocare videar. 30  Verum, si malignitatis conatus et malevolos astus deposueris, et de amicitia potentis sceptrigeri expetenda tractaveris, in hoc me tui promptum adiutorem erga illum habere poteris. 31  Cumque Rodbertus Heliam inflexibilem ad incongruas factiones invenisset, et consilium eius utilitatis, legitimique sensus plenum comprobasset, sagaci consiliario versipellis, quasi ex toto immutatus, gratias egit, concordiamque per eumdem a rege requisivit. 32  Et quia inter regem et comitem maxima familiaritas erat, obtinuit Argentomum, et quaeque de dominio principali praeoccupaverat, reddidit. 33  Falesiae vero vicecomitatum, et reliqua, quae patris eius fuerant, impetravit. 34  Henricus siquidem rex omnes inimicos suos, opitulante Deo, humiliavit, ac adulterina castella, quae Rodbertus, vel seditiosi condiderant, prostravit. 35  Fratrem vero suum, ne inquieti sub auxilii eius velamine simplices et quietos inquietarent, in Angliam misit, et XXVII annis in carcere servavit, et omnibus deliciis abundanter pavit. 36  Ipse interea ducatum Normanniae cum regno Angliae fortiter gubernavit, et usque ad vitae suae finem semper paci studuit, atque, iugi felicitate potitus ut voluit, nunquam a pristino robore, iustitiaeque severitate decidit. 37  Egregios comites et oppidanos et audaces tyrannos, ne rebellarent, callide oppressit; placidos vero et religiosos, humilemque populum omni tempore clementer fovit atque protexit. 38  Confirmatus in fastigio citra mare et ultra VIII anno ex quo regnare coepit, pacem subiectis plebibus semper quaesivit, et austeris legibus legum transgressores rigide mulctavit. 39  Divitiis deliciisque affluens, libidini nimis deditus fuit, et a pueritia usque ad senectutem huic vitio culpabiliter subiacuit, et filios ac filias ex pellicibus plures genuit. 40  Vehementi pollens industria, saeculares quaestus multipliciter auxit, et ingentes thesauros concupiscibilium sibi rerum coacervavit. 41  Omnem ferarum venationem totius Angliae sibi peculiarem vindicavit; pedes etiam canum, qui in vicinio silvarum morabantur, ex parte praecidi fecit; et vix paucis nobilioribus ac familiaribus privilegium in propriis saltibus venandi permisit. 42  Curiosus perscrutator, omnia investigabat, et audita tenaci memoriae commendabat. 43  Omnia ministrorum et dignitatum negotia scire volebat, et eventus varios Albionis, seu Neustriae, solers arbiter, discutiebat. 44  Abdita quaeque, et quae latenter agebantur, pernoscebat, attonitis eorum auctoribus, quomodo rex indaginem arcanorum noverat. 45  Diligenter revolutis antiquorum historiis, audacter assero quod nullus regum in regno Anglico, quantum pertinet ad saecularem fastum, fuit ditior, seu potentior Henrico.



Ordericus Vitalis, Historia ecclesiastica, LIBER UNDECIMUS., , X. Discordia inter duos fratres a quibus malignis concitatur. Henricus rex cum Roberto duce manus conserit et eum apud Tenchebraium debellat atque comprehendit. <<<     >>> XII. Buamundus, adiuvantibus Roberto de Monteforti et plurimis aliis baronibus expeditionem in imperatorem Constantinopolitanum suscipit. Mors Marci Buamundi. Antiochia a Balduino contra Sarracenos defenditur.
monumenta.ch > Ordericus Vitalis > 'versipellis' in 'Historia ecclesiastica, p3, p10, XI. Robertus Belesmensis Normannos contra Henricum regem rursus excitare conatur.'